라틴어 문장 검색

Ceteros lippitudo arida et, si seniores sunt, gravedines atque destillationes male habent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장44)
color aut niger aut perpallidus, multoque magis, si ita haec sunt, ut neque vigilia praecesserit neque ventris resolutio neque inedia.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장3)
Deinde post alvi longam resolutionem tormina, post haec intestinorum levitas oritur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장77)
Eadem aetas prodest et in coxae dolore et umerorum et omni resolutione nervorum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장39)
Oris resolutio etiam alvo cita finitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장41)
Si capitis ac frontis dolores ex vento vel frigore aut aestu sunt, gravedine et sternumentis finiuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장60)
si vero aut mens laesa est, aut nervorum facta resolutio, medicinae locus non est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장103)
Omnique resolutioni nervorum ad medicinam non idonea tempora sunt hiemps et autumnus:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장128)
item viscerum morbi, nervorum et resolutio et rigor et distentio, quicquid denique fauces difficultate spiritus strangulat, quicquid supprimit subito vocem, quisquis intolerabilis dolor est, et quacumque de causa ruptum aliquid intus atque collisum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장23)
Soletque accedere et sitis et dolor capitis et frequens singultus et praecordiorum dextra parte durities et, ubi cuius corporis vehemens motus est, spiritus difficultas membrorumque resolutio;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 24장6)
Si purgatio fit, post eam triduo primo modice cibum oportet adsumere ex media materia, et vinum bibere Graecum salsum, ut resolutio ventris maneat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 24장14)
27 At resolutio nervorum frequens ubique morbus est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장1)
cuius notae sunt horror calidus, nervorum resolutio, oculorum caligo, mentis alienatio, vomitus, sic ut vox supprimatur, vel sanguinis ex naribus cursus, sic ut corpus frigescat, anima deficiat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장7)
Aliud autem quamvis non multum distans malum gravedo est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장8)
nunc video apud Graecos in gravedine hoc nomen servari, destillationem ΚΑΤΑΣΤΑΓΜΌΝ appellari.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION